monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 5, 3
Intende voci obsecrationis meae: id est, illi voci, quam ut Deus intelligat petit; quae qualis sit iam insinuavit, cum dixit: Intellige clamorem meum. Intende voci obsecrationis meae, Rex meus et Deus meus. Quamvis et Filius Deus, et Pater Deus, et simul Pater et Filius unus Deus; et si interrogemur de Spiritu sancto, nihil aliud respondendum est, nisi quod Deus sit; et cum simul dicuntur Pater et Filius et Spiritus sanctus, nihil aliud intelligendum est quam unus Deus; tamen regem Filium solent appellare Scripturae. Secundum ergo illud quod dictum est, Per me itur ad Patrem , recte primo, Rex meus, et deinde, Deus meus. Nec tamen dixit, Intendite; sed, Intende: non enim duos aut tres deos fides catholica praedicat, sed ipsam Trinitatem unum Deum: non ut eadem Trinitas simul possit aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus dici, sicut Sabellius credidit; sed ut Pater nonnisi Pater, et Filius nonnisi Filius, et Spiritus sanctus nonnisi Spiritus sanctus, et haec Trinitas nonnisi unus Deus. Quia et cum dixisset Apostolus: Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia , Trinitatem ipsam insinuasse creditur; nec tamen subiecit, Ipsis gloria; sed, Ipsi gloria.